Latin
PROPOSITIO LXIX
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 83
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO LXIX. CAusas, cur Planetarum Orbitae sint ad Eclipticam inclinatae, à TReplero adductas explicare. In Physica hac Kepleriana, in qua nunc versamur, si nullae inessent Planetis fibrae (quales Prop. praec. descripsimus) quibus in altum librantur, vel si fibrae hae latus Soli obvertant; (hoc est, neque plagam Soli amicam neque inimicam;) Planeta quivis in eadem à Sole distantia manens perfectum circulum Soli concentricum describeret. Pari modo, Planetae (viribus hinc solummodo ortis agitati) omnes in eodem plano, uniformi &directissimo flumine, medio quasi alveo (sive circulo inter polos convolutionis Solis medio, Viâ Regiâ dicto) circumirent. Cum vero varie hinc inde ab hac Regia via divagentur, oportet effectus huius causam non esse absimilem illi, quâ fit ut navis vento impulsa paulatim ad latus detrudatur, respectu lineae secundum quam, per solum ventum, moveretur; per remum sc. oblique ad puppim religatum, vel gubernaculum obliquo situ detentum. In quovis Planeta sunt fibrae (quas ab officio appellat Latitudinis) in plano orbis sui, vel huic parallelo, perpetuo constitutae, quaeque in omni Planetae conversione aut motu sibi ipsis ubique parallelae manent, ita ut; dum Planeta in nodo sive communi intersectione plani viae Regiae cum plano orbis versatur, fibra Latitudinis media, quae per Planetae centrum transit, Orbitam tangat; adeoque fibrarum omnium pars una ad unam viae Regiae partem, altera vero ad alteram, extra planum istud emineat, inclinata ad illud eodem angulo; quo Planetae orbis ad viam Regiam. Cum igitur species corporis Solaris incurrit in fibrae medietatem insequentem exstantem, Planetam expellet quorsum tendit antecedens medietas; hoc est, secundum planum Orbitae Planetae dicto propriae: Cum autem interim fibrae hae Latitudinis maneant in situ sibi ipsis parallelo per omnem ambitum, hinc fit ut in Planeta, in limite sive maxima a via Regia remotione posito, neuter fibrarum terminus antecedat, sed fibrae velut in profundum hujus fluminis (id est, versus Solem) porrectae, &impetum latere rectà objecto excipientes, causam nullam praebeant ejectionis ulterioris in ullam plagam; quoad in his Limitum punctis permutatio fiat, ut ille fibrarum terminus, qui ante Planetae appulsum ad Limitem antecessisset, jam post insequatur; antecedente altero, eoque Planeta rursum ad viam Regiam accedere incipiat.