# Astronomiae physicae et geometricae elementa 84

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO LXIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/84

Loco enim facultatis gubernaculi in nave, vis alia fibrarum multo convenientior Planetae inest; quod, sicut fibrae, quibus Planeta in altum libratur, naturalem habent potentiam ad retinendum situm parallelum in transportatione corporis, sic etiam inest fibris Latitudinis, praeter similem vim retinendi situm parallelum, etiam naturalis potentia agilitatis, seu tuendi lineam plane eandem, & secundum eam derivandi motum sibi illatum, in quantum quidem tendit motus in eandem plagam cum altero fibrae extremo. Quoniam vero fibrae hae Latitudinis diversae prorsus sunt à prius descriptis fibris quibus Sol Planetam attrahit & repellit, cum quoad naturam & officium, tum quoad situm; quia Latitudinis fibrae ubique sint parallelae rectae Orbitam in nodo cum via Regia tangenti, aliae vero istae (ex Prop. praeced.) parallelae sint rectae eandem Orbitam in Aphelio tangenti: oportet fibras hasce secundum Keplerum in corporibus diversis reperiri, dummodo (ex Kepleri sententia) apsides progrediantur & nodi regrediantur, utut lente in Planetis primariis, & extra dubium sit hoc revera contingere in secundariis. Quare necessum habuit praeter Crustam exteriorem fibris instructam, quibus axis, circa quem Planeta motu suo diurno revolvitur, sibi in toto Planetae circuitu circa Solem parallelus conservatur, & interiorem Crustam (quae, respectu exterioris, nuclei instar sit) ab hac prorsus separatam aliisque viribus agitatam ponere; in qua nempe resideant fibrae, quibus Planeta in altum & profundum libratur: & intra hunc nucleum, sive potius Crustam, alium adhuc interiorem ponere nucleum à superiore media separatum, & aliâ gaudentem periodo, in quo fibrae Latitudinis repanduntur; cum impossibile sit in eodem solido compacto haerere intertextas fiquarum diversae sunt periodi. bras hasce diversas,

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
