# Astronomiae physicae et geometricae elementa 87

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO LXX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/87
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/87

Duo corpora non impedita coirent loco intermedio, quodlibet accedens ad alterum tanto intervallo, quanta est alterius moles in comparatione; adeoque si Luna & Terra non retinerentur, quaelibet in suo circuitu, Terra ascenderet ad Lunam quinquagesimâ quarta parte intervalli; Luna descenderet ad Terram 53 circiter partibus intervalli, ibique jungerentur; posito tamen quod substantia utriusque sit ejusdem densitatis. Quod Luna prolectat aquas terrestres; unde fit fluxus, ubi sunt latissimi alvei Oceani, aquisque spaciosa reciprocandi libertas. Et si Terra cessaret attrahere ad se aquas suas, aquae marinae elevarentur & in corpus Lunae influerent. Neque se audivit respondentem & obviam euntem incommodis supra recensitis titubationis Solis ejusque emotionis à centro mundi, dum sic ait: Nam tanta est moles, tanta densitas in materia corporis Solaris, tanta ejus vis attrahendi pellendique, tanta vicissim exilitas & Planetae, & renitentiae ejus, ut Sol de statu suo nihil periclitetur. Ex supra traditis patet, quam parum abfuerit inclytus hic Philosophus & Astronomus à verae Physicae Coelestis inventione, (qui etiam in Epit. Astr. Lib. V. §. 1. dixerat, Ut Sol trahit Planetam, sic Terra trahit corpora; ob quem tractum corpora dicuntur gravia,) quantaque ad hanc auxilia contulerit, quamque recte vaticinatus fuerit, dum ait, Verissimae causae, & quantitates, & plagae motuum Apsidum, & Nodorum Planetarum, & reliqua hujusmodi latent in pandectis aevi sequentis, non ante discenda, quam librum hunc Deus Arbiter seculorum recluserit mortalibus.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
