Latin
SCHOLIUM
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 9
Unproofread scanNot analysed yet
dum Mars est in M, Tellus poterit esse in H; &universaliter angulus ad Terram, quem continent lineae inde ad Martem &Solem ductae, poterit esse cuivis dato aequalis. Ponatur, Marte in M posito, Terram esse ad A; Mars in hoc casu Stationarius ad Directionem videbitur; quia rectae eodem momento Terram &Martem jungentes, sibi invicem, per notabile tempus, parallelae manent; cum interim Mars è Sole visus continuo, ut alias, progredi videatur. Dum vero Terra ab A per B, C, D, E, F ad G movetur, Mars progredi videbitur inter Fixas ob duplicem causam; cum quod revera circa Solem feratur in consequentia; tum quod Terra in adverso semicirculo, in eandem plagam feratur circa idem centrum: Adeoque Mars, in hoc casu à Terra remotissimus &Soli conjunctus, è Terra spectatus citius solito in consequentia Signorum ferri videbitur, &Directus fit. Progressâ vero Terrâ in situm G respectu Martis in M (quod tandem fiet, quamvis Mars interim circa Solem movetur, assequente nimirum Terrâ Martem) Mars rursus fiet Stationarius, &quidem ad Retrogradationem; quippe mox futurus Retrogradus. Nam cum Terra à G per H ad A fertur (Marsque Soli oppositus videtur, &maximùs, quia Terrae proximus) Martem praetergressa, quia inferior &proinde velocior, efficiet ut Mars inter Fixas visus contra Signorum seriem moveri videatur ab S per K ad P; cum interim, è Sole, in consequentia ut semper motus videretur. Similia omnia Jovi &Saturno accident, nisi quod Retrogradationes Saturni frequentiores sunt quam Jovis, fovisque quam Martis; quoniam Tellus saepius Saturnum quàm Jovem, &Jovem saepius quam Martem assequitur, mediaque illum inter &Solem transit. BPRO