Latin
PROPOSITIO LXXI
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 90
Unproofread scanNot analysed yet
Denique non putandum est omnia centra Planetarum accurate in eodem plano semper consistere, nec circulos, quos describunt, esse omnino perfectos; sed ut in omnibus aliis rebus naturalibus contingere videmus, ista tantum praeterpropter talia esse, ac etiam labentibus saeculis continuo mutari. Cum enim omnia corpora, quae sunt in universo, contigua sint, atque in se mutuo agant, motus uniuscujusque à motibus aliorum omnium dependet, atque ideo innumeris modis variatur. Unde quamvis omnes Planetae motus circulares semper affectent, nullos tamen perfectos circulos unquam describent; sed modis omnibus tam in longitudinem quam in latitudinem semper aliquantulum aberrabunt.