Latin
PROPOSITIO LXXIII. LEMMA
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 91-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO LXXIII. LEMMA. CI curva DCE sit ita versus rectam AE, infinite versus E produOctam, relata, ut demißa ex quovis curvae puncto ad AE recta perpendicularis CB sit reciproce ut cubus rectae AB interceptae inter B &A punctum in recta EA datum; erit spatium interminatum BCEE, inter rectas CB, BE &curvam CE comprehensum, inverse ut quadratum rectae AB. Vocetur AB, X; BC, Y: &quoniam Y est ut χ erit 1–5; ductae in constantem quandam sive invariatam quantitatem; sit haec a, ut observetur lex homogeneorum: hoc est, 1– 33; sive Y– Adeoque summa omnium Y (sive ax–. quantitas fluens cujus fluxio est Y, ejusve valor a*x*) erit –24x: hoc est, ut Geometris notum, area ad alteras rectae BC par A tes jacens, nempe area BCEE, aequalis est F. Et, quia 2a1 est quantitas data, est area BCEE ut &,; hoc est, inverse ut quadratum rectae AB: sive area BCEE ad aream bCEE sicut Ab q ad ABq. Q. E. D. PROPOSITIO LXXIV. LEMMA. SICorporum duorum contiguorum unum super alterum gliscat, &S idem fiat in aliis duobus corporibus, eadem Vi atque priora versus se invicem pressis; dico impreßionem factam à frictione priorum in se mutuo eße ad similem impreßionem posteriorum in ratione composita ex ratione transtationis priorum ad translationem posteriorum, &ratione superficiei, quâ priora se mutuo contingunt, ad superficiem, quâ posteriora se mutuo contingunt: nempe in quibus impreßiones fiunt. Si superficies contiguae essent perfecte lubricae, nulla foret corpogliscunt. Patet vero suppositiorum impressio in se mutuo, dum nem maxime naturalem esse, quod resistentia, quae oritur ex defectu lubricitatis partium, est (caeteris paribus) proportionalis velocitati quâ partes separantur à se invicem; hoc est, si superficies contiguae aequales fuerint, quod resistentia, &hinc orta impressio corporum in se mutuo, proportionalis est velocitati relativae; sive huic, in dato tempore, proportionali translationi corporum. Quod si translationes (sive velocitates quibus corpora separantur ab invicem) fuerint aequales, resistentiae sive impressiones sunt inter se ut superficies in quibus corpora bina &bina se contingunt. Et igitur, cum neque superficies, neque translationes aequantur; sed reliqua omnia, (ut vis corpora versus se invicem premens, defectus lubricitatis &c,) erunt impressiones, quas corpora bina &bina in se mutuo faciunt, in ratione composita ex ratione superficierum contiguarum &ratione translationum ab invicem. Q. E. D.