# Astronomiae physicae et geometricae elementa 92

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO LXXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/92

PROPOSITIO LXXV. SI sphaera solida in fluido uniformi & infinito, circa axem positione datum, uniformi cum motu revolvatur, & ab hujus impulsu solo agatur fluidum in orbem, perseveret autem fluidi pars unaquaeque uniformiter in motu; dico quod tempora periodica partium fluidi erunt ut quadrata distantiarum à centro sphaerae. Designet AEH sphaeram uniformiter circa axem S rotatam. Fluidum infinitum sphaerae undique circumfusum divisum intelligatur in orbes innumeros concentricos ejusdem crassitudinis, quorum quivis per se spectatus solidus est; hi vero designentur per circulos BFK, CGL, DMN, &c. Quoniam fluidum sic divisum homogeneum ponitur; (hoc est, omnes ejus partes aequaliter compressae;) impressiones contiguorum orbium in se mutuo factae erunt (per Lem. praec.) ut calau eorum translationes ab invicem, & si.. superficies contiguae in quibus impressiones fiunt conjunctim. Si impressio in orbem aliquem major est MGF RBEn vel minor ex parte concava, quam ex parte convexa, praevalebit impressio ie u fortior, & velocitatem orbis vel accelerabit vel retardabit, prout in eandem plagam cum ipsius motu, vel in contrariam dirigitur. Proinde, quoniam (ex hypothesi) fluidum in motu suo uniformiter perseverat, impressiones ex utraque parte cujusque orbis, in plagas contrarias factae, aequales sunt; & ideo ratio quae aequalis est rationi impressionum (nimirum ratio composita ex rationibus translationum & superficierum contiguarum) est etiam ratio aequalitatis. Unde translationes sunt reciproce ut superficies contiguae; hoc est, reciproce ut quadrata distantiarum à centro: Sed (per Prop. LXXII.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
