# Astronomiae physicae et geometricae elementa 93.1-4

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, 93.1 to 93.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/93.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/93.1

) differentiae motuum angularium sunt ut translationes directe, & distantiae à motûs centro inverse: Et igitur dictae differentiae motuum angularium orbium concentricorum sunt reciproce ut quadrata distantiarum à centro, & reciproce ut distantiae à centro conjunctim; hoc est, reciproce ut cubi distantiarum à centro. Ergo, si ex omnibus punctis rectae sz ex centro eductae, ubi superficies contiguae orbium concentricorum illam secant, (nempe A, B, C, D, &c.) erigantur ad SZ normales Aa, Bb, CC, Dd, cubis ipsarum SA, SE, SC, SD, &c. reciproce proportionales; erunt hae ordinatae respective ut praedictae differentiae motuum angularium respectivorum orbium concentricorum, & summae harum ordinatarum ut summae dictarum differentiarum; hoc est, (cum orbis extimus seu infinite dissitus omnino non moveatur,) ut motus toti angulares. Si jam crassitudo orbium minuatur in infinitum, (quomodo circumfusum medium eatenus fit uniformiter fluidum,) summae praedictarum ordinatarum fient areae AZa, BZb, CZC, DLd, &c. Adeoque motus toti angulares orbium BFK, CGL, DMN, &c. sunt ut areae BLb, CZC, DLd, &c. respective. In figura vero ALa ordinatae Bb, CC, Dd, &c. sunt reciproce ut cubi rectarum SB, SC, SD, &c. Unde (per Prop. LXXIII.) areae BZb, CZC, DLd, &c. sunt inverse ut quadrata rectarum SB, SC, SD, &c. Et ideo, motus angulares orbium BFK, CGL, DMN, &c. sunt inverse ut quadrata suarum semidiametrorum SB, SC, SD, &c. Sed tempora periodica sunt motibus angularibus reciproce proportionalia: Ergo tempora periodica orbium BFK, CGL, DMN, &c. sunt in ratione directa (quippe reciproca inversae) suarum distantiarum à centros; nempe rectarum SB, SC, SD, &c. Adeoque patet propositio, si medium sphaerae circumfusum constare intelligatur ex innumeris solidis orbibus tenuissimis concentricis. Si vero ductae intelligantur infinitae rectae quamplurimae continentes cum axe angulos aequalibus excessibus se mutuo superantes, & his rectis circa axem revolutis, & superficies conicas describentibus, concipiantur orbes in annulos innumeros secti; annulus unusquisque habebit annulos quatuor sibi contiguos, unum interiorem, alium exteriorem, & duos laterales, ex eodem orbe resectos.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
