# Astronomiae physicae et geometricae elementa x

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, REGIAE TUAE CELSITUDINI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/x
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/x

Hoc enim ille & illius aßeclae adumbrarunt per Harmoniam Sphaerarum: Finxere nimirum Apollinem Lyram septem chordarum pulsare, quo symbolo, ut ex* Plinio, Macrobio & Censorino abunde constat, intellexere Solem cum septem Planetis; illum nempe Hebdomagetam & naturae moderatorem constituerunt, & censuerunt Vi suâ attractivâ agere in Planetas (quem ideo: Jovis Carcerem vocabant, quia nempe Planetas in Orbibus suis hâc Vi retinet ne in rectis abeant) in ratione illa Harmonica distantiarum. Vires enim quibus aequales tensiones agunt in chordas diversarum longitudinum (caetera aequales) sunt reciproce ut quadrata longitudinum chordarum.1 Nam Pythagoras, dum praeteriret officinam fabri ferrarii, occasionem reperit experiendi quod soni, quos mallei ferrei emittunt, acutiores eßent vel graviores pro variis ponderibus malleorum; deinde intestina ovium vel boum nervos, variis etiam ponderibus alligatis, tendendo didicit quod soni ponderibus similiter responderent. Ubi hoc compertum habuit, deinde deprehendit etiam numeros, ex quibus soni sibi consoni nascerentur. Sive autem vera sit haec historia sive fabula, certum est Pythagoram reperiße veram rationem, quae est inter sonos chordarum & pondera appensa. Tensio eadem in chordam duplo breviorem quadruplo potentius agit: Octavam enim generat, & Octava per vim quadruplo majorem editur; nam si chorda dato pondere tensa datum tonum edit, eadem quadruplo pondere tensa Octavam edet. Similiter, t Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus Confirmare tibi, nullam rem posse suâ vi Lucr. Lib. II. v. 184. Corpoream sursum ferri, &c u Omnia quapropter debent per inane quietum Aeque ponderibus non aequis concita ferri. * Plin. Lib. II. cap. 22. Macrob. Lib. I. c. 19. Censorin. c. 11. y τὴν οῦ διὸς ρυλακήν. Σ Macrobius Lib. II. in Somn. Scip. cap. 1. eadem tensio in chordam subsesquialteram agit in ratione dupla sesquiquarta: nam Quintam sive harmoniam Diapente efficit, & chorda, quae dato pondere datum tonum edit, pondere duplo sesquiquarto tendi debet ut Quintam efficiat.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
