Latin
REGIAE TUAE CELSITUDINI
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa xi
Unproofread scanNot analysed yet
Et universaliter, pondera, quibus toni omnes in chordis aequalibus audiuntur, sunt reciproce ut quadrata longitudinum chordarum aequaliter tensarum, quibus instrumentum musicum tonos eosdem emittit. Proportionem his experimentis inventam Pythagoras applicuit ad Coelos, &inde didicit Harmoniam Sphaerarum. Ideoque conferendo pondera illa cum ponderibus Planetarum, &intervalla tonorum cum intervallis sphaerarum, atque adeo longitudines chordarum cum distantiis Planetarum ab orbium centro, intellexit per Harmoniam Coelorum quod Gravitates Planetarum in Solem (ad cujus utique Lyram omnes saltant) eßent reciproce ut quadrata distantiarum eorum à Sole. Hactenus ostensum est quaenam fuerit de Gravitate veterum Philosophorum sententia; iisque persuasum eße constat, quod Gravitas non modo Terrae sed &corporibus Coelestibus competat, quod corpora omnia in se mutuo gravia sunt, quodque Planetae vi Gravitatis in Orbitis suis retineantur, quod denique Gravitates Planetarum ad Solem sint reciproce ut Quadrata distantiarum ab ipso. Quaenam hisce Veterum inventis incrementa adjecerit Recentiorum solertia, sequentes paginae fuse ostendunt. ASTROdibzy G G