# Epistolae Publico Nomine Scriptae 1

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae, ILLVSTRISSIMO ET EXCELLENTISSIMO DOMINO DOMINO FRIDERICO BACHOVIO LIBERO BARONI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/1

ILLVSTRISSIME EXCELLENTISSIMEQVE DOMINE, DOMINE GRATIOSISSIME. COnsiliorum permagnae sunt tum ad. depulsionem mali, tum in secundo vitae cursu tenendo, vtilitates. Demissio scilicet est animi in propriis difficultatibus et haesitatio; prudentia et praesidium in amico. Consilium enim alterius non ea suadet, quae perturbati hominis animus, at multa maiora et moderatiora suadet: cum non vehementia aut velocitatibus, res magnae semper gerantur, sed consilio, atque sententia. Neque etiam hoc auctoritate inferius ducatur, nemo enim est tam prudens, tamque in negotiis versatus, qui non consilium expectet. Nec dubitat Deus immortalis, quamuis sapientissimus, voluntatis, quasi socios et participes adsumere eos, quos in sanctissimo Trinitatis veneramur collegio. Gloriosum potius, quam odiosum, consilia promere. Regis metuo rationes, ne consilia postulent? Omnino prudens consiliarii vox splendescit, nescio qua egregia luce in Principe; et perlustrari possunt Principum aulae. Nihil necesse est mihi, longinqua repetere, sed ad domestica propero. Et ita multi sunt et fuerunt Germaniae beatissimi Principes, vt nullum felicitatis aut gloriae munus ipsis denegari possit: at id quidem saepe ministrorum consilio. Augustus Saxoniae quondam Elector mihi in oculis est, quem felicem Principem nominare, partemque huius felicitatis consiliariis, et inprimis Dav. Peifero tribuere nullus dubito. Quorsum autem haec? Vt appareat, si felicitatem nostro tempore aularum, si cumprimis Gothanae considerare velimus, magnam partem assignandam esse consiliariis, et hic quidem TIBI Illustrissime BACHOVI, qui effecisti, vt Serenissimo FRIDERICO subiecti ciues omni fortunarum genere floreant. De industria igitur feci, vt Excellentissimi olim consiliarii epistolas publici iuris faciens, TE summum et perfectissimum nostrae aetatis Consiliarium eligerem, cuius statim Illustrissimum Nomen toti operi auctoritatem adiungeret. Quid enim TE, Domine gratiosissime, illustrius eligi ad hoc institutum potuisset, cuius admirahilis prudentia, incredibilisque bonitas omnium sermone celebratur? Non dico haec frustra: Scio enim in his duobus summam consiliarii consistere; scio aequitatem TVAM vndique laudibus cumulari. Cumque non mea sponte, sed certo quodam augurio, et felici, vt credo, omine hoc negotium susceperim: humillime precor, vt gratia TVA id tegere, velis. Accipe igitur Domine gratiosissime, quod antea TVVM erat, TV Aque gratia gratiam apud omnes huic labori concilia. Vale Illustrissime Domine, et in Serenissimi FRIDERICI gaudium, terrarum IPSI subiectarum incrementum, meumque tandem fortissimum solamen atque praesidium diu age quam felicissime: et inprimis hoc circumacto anni tempore per novi anni decursum felicissimos dies facias. Hoc opto, hoc ardentissimis apud Deumprecibus efficere conabor, qui DOMINI MEI GRATIOSISSIMI ILLVSTRISSIMVM NOMEN Dab. Ienae IV. Non Ian. A. O. R. MDCCVIII. demisse veneror FRID. GOTTH. GOTTERVS.

---

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Peifer_epistolae.xml.
