Latin
2.1 to 2.2
David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 2.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
CVm communi omnium consensu illorum institutum laudetur, qui clarorum virorum e tenebris in lucem proferunt epistolas, non tamen idem est, quod in iis placeat omnibus, quodue in illis, suas expleturi cupiditates, quaerant. Sunt, qui sermonis elegantiam et decus sectantur, alto contemnentes cuncta supercilio, si vel vnica, quae teneras aures offendat, vocula, sermo commaculetur: sunt, qui mores, fata, vitia, virtutes, molimina, singularia, arcana, eruditorum, ex illorum cognouisse epistolis, iucundum putant, his magis intenti delictis, quam grauissimis alii consiliis, cum de summa reipublicae certatur, aut imperii salus deuocatur in discrimen: sunt denique, qui grauiora sectantes, ad reipublicae aut ecclesiae cuncta referunt vsum, vtriusque et statum, et fata illorum, per quos dispensanda ea fuerunt, mores, laudabiliterque aut perperam facta, liberiorique interdum exposita in epistolis stilo, ex iis cognoscere, operae demum pretium ducunt. Et ita hoc quoque exemplo comprobatur, varia esse hominum studia, varias propensiones, cupiditatesque mirifice inter se dissentientes. Quinam autem ex his laudandi maxime aut vituperandi sint, si ex me quaeras, ita sentio, et ita animum induco meum, iustas singulos sui instituti nec reprobandas habere caussas, posse tamen et omnes hic a recto aberrare tramite, si quod, iudice Cornelio Tacito, tam difficile est, in sapientia modum non leruent. Laudandi nameque magnopere sunt, qui sermonis puritati et nitori studentes, doctorum virorum eleganter scriptas epistolas in pretio habent. Namque eo minus hoc eis vitio vertendum, quo rarius inueniuntur, qui aut Ciceronem ex antiquis, aut Angelum Politianum, Manutium, Muretum et paucos alios eiusdem generis, inter recentiores, aequent. Neque omnes ad placidum ac planum, quod epistolis, praesertim ad familiares scriptis, proprium est, dicendi genus exprimendum apti sunt, etsi ceteroquin viri saepius eloquentes, nec ignari latini sermonis. Paucioribus etiam haec contigit felicitas, vt stilum accommodare argumento queant, obstante interdum indole ipsa singulari eaque inexpugnabili, ne quas velint, sequi dicendi formas queant. Si quibusdam itaque haec contigit felicitas, vt apte concinneque, obseruato charactere cuique argumento proprio, mentis exprimere cogitata queant, idque vt faciant, omnem secum, cum ad scribendum accedunt, adferant industriam, illorum vt laudentur magniue aestimentur epistolae, par est, et aequitati conueniens. Errant tamen, qui omnem sapientiam aut eruditionem verbis circumscribunt, statimque fastidiunt, quod non lepide scriptum, non tam doctrina mentem replet, quam numero et sono aures titillat. Plane ac si solum corpus hominem constituat, nec mens ad eundem requiratur, aut indignus hominis nomine sit, qui corpore est deformis, etsi idem mente pulcherrima praeditus. Licet enim gratior virtus sit, quam corporis quoque forma commendat, non minus tamen et haec virtus est, quae isto praesidio destituitur, vti contra, si vtraque coniungi nequeat, mens pulchra infinitum praestat, corpore formoso. Sic vero et sermonis decus et elegantia, si cum rerum cognitione coniungatur, tum demum praestans quid et eximium inde efllorescit, nec tamen sua defraudanda laude praestantium rerum cognitio, etsi ornamento hocce destituta, immo praeferenda sermonis elegantiae, si vtraque haberi nequeat.