# Epistolae Publico Nomine Scriptae 2.11-13

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae, 2.11 to 2.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/2.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/2.11

Stili si quis in epistolis requirar elegantiam atque nitorem, dicendi genus purum, graue, ciuilibusque negotiis accommodatum, in illis deprehendet. Minutias enim sectari, vti Grammaticorum est, ita stilum rebus ipsis attemperare, seruata, quantum fieri potest, sermonis venustate, Politicorum, qui litterarum bonarum vsum ad vitam ciuilem transferre didicerunt. Nec inanes ab harum epistolarum lectione discedent, quibus res litteraria curae cordique est. Laetabuntur potius, atque in sinu gaudebunt, cum epistola nonagesima secunda legerint, quanti eo tempore in aula Saxonica factus ioannes stvrmivs, bonarum litterarum in academia Argentinensi doctor longe celeberrimus. Aeque enim ad magni momenti consilia aptum se credet quilibet, qui qualicunque sermonis Latininotitia, STVRMIO se comparanitum censuerit. Qui vero reipublicae et ecclesiae, qui eo tempore, praesertim in Saxonia fuic, statum, accuratius pernoscere cupiunt, ciuilis pariter ac ecclesiasticae prudentiae praesidium inde hausturi, eos demum hasce accuratius perlustrasse litteras, non poenitebit. Pleraeque enim in hoc argumento occupantur, idque pluribus euincerem, statum ecclesiae et reipublicae ex iis tum in aliis regnis, et rebuspublicis, tum maxime in Saxonia egregie intelligi posse, nisi doctissimus harum epistolarum editor GOTTERVS, peculiari dissertatione id demonstrare, secum constituisset. Et huius quidem clarissimi iuuenis, cuius iam et alia extant egregia ingenii monumenta, tanto magis laudandum est studium, in re litteraria, et ciuili, pariter ac ecclesiastica promouenda, quanto maiorem industriam ad epistolas hasce in lucem accurate proferendas, attulit, nec sumptibus nec laboribus parcens. Ad orbis itaque litterati et ciuilis commoda promouenda se natum, hoc ipso demonstrat, et sui ingenii edendo monumenta, et aliorum ab obliuione vindicando, vt patria, vt ecclesia inde intelligat, quid aliquando ab eo sibi polliceri debeat. Ienae, pridie Kalend. Ianuar. MD CC VII.

---

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Peifer_epistolae.xml.
