# Epistolae Publico Nomine Scriptae 3.3

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae, DAV. PEIFERI EPISTOLAE., III. EIDEM.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/3.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/3.3

G. Lorserus profectionem in Galliam parabat, repetiturus pecuniam, quae illi exhausto aerario solui statim non poterat. Vt itaque haec eo facilius adnumeraretur, Augustus Ser. per litteras ad Regem datas, et iustitiam cansae, et Loeseri merita commendat. SVperioribus annis, cum tota Gallia in armis esset, et equitatus e Germania euocaretur: cliens noster Georgius Loeserus aliquot equites eo suis impensis adduxit, quibuscum sub Reinhardo Cracouio militauit, suaque stipendia, vt virum fortem, et strenuum equitem decet, eo vsque impleuit, donec controuersiis Dei Opt. Max. benignitate compositis, pax iterum in Gallia constitueretur. Quia vero tum aerarium ad solutionem stipendiorum vno eodemque tempore non sufficeret, et certis conditionibus equites Germani dimitterentur: publica interposita fide, et tabulis ad hanc rem a Rege cognitis, ita cautum fuit, vt, quod ipsis ex pacto deberetur, id a belli ducibus Stis Vae Rae subditis in aerarium regium inferretur, eaque pecunia die constituta equitibus Germanis satisfieret. Ex quorum numero etiam hic Georgius Loeserus est, qui cum hoc tempore in Galliam iturus, et stipendia sibi iamdudum debita exacturus esset, a nobis submisso studio contendit, vt quam diligentissime pro ipso ad Stm Rm Vm scriberemus. Quod equidem nos homini nobili, et clienti nostro negare noluimus: quod animaduertissemus, ipsi persuasum esse, litteras nostras, de se accurate scriptas maximum apud Stm Vm Rm pondus habituras esse. Itaque a S. V. R. maxime, amanter et diligenter petimus, vt clientem hunc nostrum Georgium Loeserum liberalissime amplectatur, et auctoritate atque potestate sua regia perficiat, vt is quam commodissime, et absque mora longiori ad nummos sibi debitos perueniat. Erit profecto id, vt, Sti. V. R. quoties aliquis eorum vsus erit, liberalissimis et paratissimis animis praesto futuri sint. Nobis vero hoc amplius Stas R. Va gratissimum fecerit, quod, cum omnes iuuare clientes nostros consueuerimus, tum vero praecipue Loesero huic propter multa in nos eius officia, ita benigne cupiamus, vt non minus de negotio ipsius laborandum nobis esse existimemus, quam, si nostrum esset. Quamobrem, quantum Stas R. V. nostra caussa faceret, tantum Loesero in re expedita, et liquida, vt non grauate commodet, iterum atque iterum tanto studio et cura rogamus, vt maiore non possimus. Bene valeat S. V. R. Datae ex arce nostra Anneburgensi III Id. Ianu. Ao. LXXIX.

---

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Peifer_epistolae.xml.
