Latin
3.6.1 to 3.6.3
David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 3.6.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cum de saelute Germaniae Henricus sollicitus fuerit; Augustus vicissim animum ostendit, quo in Gaelliae salutem feratur: et consiliis optimis cauet, ne Rex se a studio pacis dimoueri patiatur, neque homines, vt ego credo, Guisianos, qui perniciosissima quaeque molirentur, audiat: sed reformatae potius religioni addictos amet, et contra Pontificiorum impios conatus defendat. Hinc singularibus verbis, et diuino prorsus motu Papae fraudes nudat, et execratur. EX iis litteris, quibus Stas R. V. nos ad suscipiendam caussam pacis publicae nuper amantissime hortata fuit, facile perspeximus, quam vehementer de incolumitate Imperii Germanici sollicita esset. Vnde tanto referendae gratiae studio incensi fuimus, vt pari sollicitudine pro dignitate et commodis Stis V. R. adficiamur. Quare cum hoc tempore ad nos deferretur: esse quosdam maleferiatos homines, qui Ser. R. Vae tranquillitatem regni sui inuideant, et hoc agant, vt Gallia pacificis quondam studiis florentissima, in quiete sua, in qua respirasse non nihil videtur, turbata bellorum ciuilium turbis iterum inuoluatur: faciendum nobis pro nostra erga Sem R. V. obseruantia putauimus, vt hac de re ad eandem scriberemus: non, quod nobis vllum esset dubium, quin Stas V. R. praeclara illa et salutaria sua edicta, quibus pax Galliae restituta nuper fuit, firma et inuiolata esse velit: sed quod metueremus, ne inquieti isti homines, qui nihil aliud cupiunt, quam, vt cum pernicie et interitu potentissimae nationis Gallicae Pontificia tyrannis restauretur, Sem V. R. etiam inuitam intestinorum bellorum calamitatibus implicent, eoque tandem redigant, vt ad imperium et nutum Romani prarsulis ea facere, et statuere cogatur, quibus et salus animarum, et omnes subditorum fortunae euertantur. Pro nostro igitur perpetuo erga Sem V. R. et inclytum Galliarum regnum amore et studio Stem V. R. etiam atque etiam serio et fideliter monemus, rogamus, et obtestamur, ne aures regia feditiosis perditissimorum hominum vocibus pateant: neue incitari se ab his patitaur contra suos fideles et pietatis verae amantes ciues, qui omnia hactenus passi sunt, vt et Deo O. M. honorem suum, et S.