# Epistolae Publico Nomine Scriptae 3.7

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae, DAV. PEIFERI EPISTOLAE., VII. CHRISTIANVS AD DOMINVM HENRICVM REGEM NAVAR.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/3.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/3.7

Hae litterae deliciarum amorisque plenae sunt. Namque Christianus de Regis Nauarr. laetatur beneuolentia, et illum vt fratrem sui cupidissimum amplectitur; et officia tantum non omnia ipsi liberaliter spondet. SErenitatis Reg. V. legatus dignissimus Dominus Iacobus Segurius, Partilianus, vt nobis litteras reddidit a S. R. V. plenas beneuolentiae, et officii: mirifico sermone subsecutus est humanitatem litterarum. Iucundissima nobis illa ratio fuit, ex qua facile perspeximus, quanti nos Stas R. V. faciat. Itaque nobis ipsi amicitiam eius regiam gratulati sumus, quam, vt is, quem Principem virtute, pietate, et dignitate praestantem officiose obseruamus, et colimus: ac pariter vt fratrem nostri cupidissimum amplectimur, et exosculamur: cui porro etiam pro egregio hoc erga nos animo gratias immortales agimus: et, vt beneuolentiam, quam litteris et sermone legati sui nobis declarauit, perpetuo conseruet, et tueatur, etiam atque etiam rogamus: certoque statuat, nihil sibi a quoquam tam esse promptum et paratum, quam curam, operam studium et obseruantiam hostram, quae omnibus, quibus maxime possunius, rebus ita Sti R. V. declarare cupimus vt diligentia nostra vincat expectationem Stis R. V. Cui vitae longaeuae diuturnitatem cum valetudinis integritate et rerum omnium successu felicissimo coniunctam precamur ex animo. Dresdae Non. Februarii Ao. LXXXVI.

---

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Peifer_epistolae.xml.
