# Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.103.1-4

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae, 4.103.1 to 4.103.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.103.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.103.1

Socii Thuringenses in negotio commerciorum decepti erant a Conrado Rhodo: propterea Aug. Venetos, qui facere plurimum poterant, ad ferendum auxilium hortatur. SAlutem et operam nostram cum singulari beneuolentia coniunctam D. V. amanter et benigne deferimus. Illuatrissime Princeps, Domine et amice charissime, Magnifici et amplissimi Senatores inprimis nobis dilecti. Conradus Rhodus ciuis Augustanus; qui hactenus in Lusitania et Olysippone negotiatus est, speciosis et splendidis promissionibus adduxit clientes et subditos nostros, qui socii Thuringenses sunt, vt ingentem pecuniae summam ipsi crederent: pro qua recepit debitor, se Chariophyllis nucibus, myristicis et huius generis aromatibus, satisfacturum; et ante omnia maximum piperis numerum in solutionem pecu niae creditae daturum esse: Haec cum fide et litterarum suarum obligatione interposita confirmasset, et grande argenti pondus a societatis Thuringensis procuratoribus in nundinis Francofortanis accepisset: fraudandi consilium iniit, solum vertit, et fidem datam fefellit: sic ut socii Thuringenses hominis huius leuitate et vanitate circumuenti, summa necessitate adigantur, omnia Christiani orbis emporia adire, et per procuratores suos merces sibi a Conrado Rhodo iam antea addictas peruestigare, ne quid ex his cum magna iniuria et iactura ipsorum in alienas manus perueniat. Hi itaque socii nobis signific arunt; nauem misericordiae titulo, insignem ex Olysippone in amplisimae reipublicae vestrae partem delatam fuisse in qua ducenti piperis facci portarentur, qui Conradi Rhodi nomine impositi essent. Quanquam autem scirent, omne id, quicquid est piperis, ex lege contractus cum Conrado Rhodo initi ad se omnino pertinere: tamen maioris etiam cautionis gratia, se per procuratorem suum Casparum Rempfium accedente auctoritate publica eius magistratus, cuius in celeberrima vestra vrbe haec est notio, arresto subiecisse, vt omnem reliquis Rhodianis creditoribus mouendae controuersiae occasionem praeciderent, et ad merces has suas expeditissime peruenirent. Quod vt eo commodius etiam obtinere possent, submisso studio nos diligentissime rogarunt, vt pro ipsis ad D. V. scriberemus. Etsi autem nos plane superfluum hoc esse arbitrabamur, propterea quod clarum et maxima cum laude amplissimae reipublicae vestrae notum sit, quemadmodum ius dici curet: tamen quia persuasum sociis Thuringensibus erat, commendationem hanc nostram ad rem sine vlla interiecta mora explicandam maximum apud D. V. pondus habituram esse: probare clientibus voluimus, ipsorum nos incommodis adfici, et nihil praetermittere, quod in negotio tam plano sua interesse quoquo modo putarent. Quamobrem cum societatis istius caussa vehementer omnia velimus, D. V. maximopere etiam atque etiam rogamus, vt socios hos Thuringenses, eorumque procuratores ab omni detrimento et molestia sinceros et integros conseruet, nihilque cuiquam hominum permittat, quo ius, quod in hac re expeditum habent, intricetur, aut ducatur longius: vel quia merces has suas iam antea redemptas, et contra pacta conuenta auersas iustissime vendicant, vel quia ad consequendum id, quod suum est, legitime vigilarunt. Postulat hoc commerciorum veneranda fides, qua florere coepit, et ad summum fastigium merito suo peruenit potentissima vetra respubl.

---

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Peifer_epistolae.xml.
