# Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.105

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae, CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., CXIV. DOMINO ALPHONSO DVCI FERRARIAE.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.105
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.105

Elector scribit, se sententiam Ducis probe perspexisse, eamque sibi curae fore: tandem fatetur, filium Christianum, si forte iter in Italiam susciperet, nullius, quam Alphonsi bospitio vsurum esse. Cetera. CVm nos iter Danicum ingressi longius a ditionibus nostris abessemus, venit Dresdam consiliarius et legatus D. V. Dominus Renatus Cotus cum iis mandatis, quae D. V. illi ad nos perferenda dederat. Quem etsi coram vt cupiebamus, audire non potuimus: tamen de omnibus, quae D. V. nomine consiliariis nostris exposuit, certiores postea redditi sumus diligenter, adeoque inde facile perspeximus, D. V. nostri memoriam cum summa beneuolentia non tantum fideliter retinere; sed cumulare etiam omnibus humanitatis atque amoris officiis. Quamobrem non iam, vt eundem erga nos animum perpetuo conseruet, rogamus; ne de constantia fortissimi Principis dubitare videamur: sed gratias potius hoc nomine amanter agimus, et omni nobis diligentia elaborandum esse existimamus, vt expectationi D. V. pari amoris atque obseruantiae studio satisfaciamus. Quod cum in rebus omnibus, tum vero in caussa hac maxime, quam D. V. nobis iam antea per Dominum Renatum, et nunc iterum diligentissime commendauit, praestare valde cupimus. Quos porro D. V. legatus de suauissimo filio nostro rumores sparsos in Italia fuisse ostendit, de his nobis nihil constat: at si aliquando illi iter in Italiam suscipiendum esset; nullius equidem hospitio et patrocinio libentius vti vellemus, quam D. V. in cuius amore atque beneuolentia acquiescere posset tutissime. Fuit praeterea nobis iucunda commemoratio illa necessitudinis, quam D. V. legatus inter vtriusque nostrum familias intercedere declarauit. Hanc autem, vt nos perpetuis beneficiis et studiis augere et tuen; ita D. V. felicissimis rerum successibus gaudere animo cupimus. Dartae Sverini in Megalopyrgo XVII. Cal. Maii Ao. LXXX.

---

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Peifer_epistolae.xml.
