Latin
CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., CXV. CHRISTIANVS EIDEM.
David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.106
Unproofread scanNot analysed yet
His verbis Christianus incredibilem suum amorem erga Flor. ducem palam facit. SErenissime Princeps, Domine et cognate charissime. Ea est erga magnos heroes mea obseruantia, et paternas amicitias retinendi studium, vt alterutrum horum multum mihi animi addat ad colendum, et omnibus, quibus maxime possum, rebus demerendum Excelsit. V. Quae cum clarissimo viro, Domino Renato Coto mandauerit, vt salutem mihi diceret, et beneuolentiam Excelsit. V. erga me pluribus verbis declararet: tantus ad voluntatem meam pristinam cumulus accessit, vt antea dilexisse tantum; iam vero vnice amare mihi videar Excels. V. Cuius officium, quod mihi, si forte Italiam inuiserem, liberalissime repraesentari iussit, adeo gratum ac iucundum accidit, vt nullum gratias satis digne agendi modum inueniam. Itaque hoc tantum maximopere et reuerenter rogo, vt Excelsit. V. suam hanc erga me beneuolentiam perpetuo conseruet, sibique certo persuadeat, eum esse me, qui Excelsit. V. cum ob multiplices et praeclaras virtutes miretur et suspiciat: tum vero propter amorem erga me singularem omnibus obseruantiae officiis studiose colat et amplectatur. Bene valeat Excels. V. Datae Suerini in Megalopyrgo XVII. Cal. Maii Ao. LXXX.