Latin
CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., CXXII. AVGVSTVS AD GENVENSIVM REMPVBLICAM.
David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.113
Unproofread scanNot analysed yet
Haec epistola est commendatio Christophori Haugvvitii. ADmiratione et celebritate amplissimae Genuensium Reip. impulsus cliens noster Christophorus e nobili Haugvvitiorum familia ortus, iter a nobis in Italiam suscepit, vt inter praesidiarios milites, quorum ope Charitati vestrae inseruit, stipendia faciat. Etsi autem fide, industria atque virtute sua inter hos facile locum aliquem se reperturum esse confidat: tamen litteras quoque nostras veluti testimonium aliquod fortitudinis atque integritatis suae, huc accedere voluit, quas nos illi, quum fauore et beneuolentia charitatis vestrae dignissimum esse sciremus, negare non debuimus. Hunc igitur Haugvvitium Charitati vestrae ita commendamus, vt virum nobilem, militem optimum et amplissimae Genuensium reipubl. addictissimum, pro cuius salute, si ita res atque tempus postulet, neque in prima acie pugnare, neque sauguinem profundere dubitabit. Quicquid igitur in clientem hunc nostrum liberalitatis atque beneuolentiae Charitas vestra contulerit, id et collatum optime, et nobis gratissimum; tum vero reipub. Genuensi futurum erit fructuosum: quam nos fortissimorum virorum praeclaris studiis perpetuo florere et Charitatem Vestram rectissime valere cupimus. Ex arce nostra Dresd. VII. Id. Iulii. Anno LXXXIII.