Latin
CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., XXV Magnifico, sincere nobis dilecto, Domino IOANNI DE SLVZEVVO, Palatino
David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.16
Unproofread scanNot analysed yet
Hic ad auxilium in eadem caussa ferendum Sluzewus humanissime inuitatur. QVae tua sit auctoritas cum apud Regem Poloniae, tum in senatu regni publico, videmus nobis de fermonibus legatorum nostrorum, quos nuper in Borussiam misimus, satis perspexisse: ii porro nobis ostenderunt, qua fide, integritate et diligentia versatus sis in illo negotio, quod Illustrissimus Princeps, Dominus Georgius Fridericus Marchio Brandenburgicus ad S. Polonorum Regem et Regni Ordines referri curauit. Pergratum nobis fuit egregium hoc studium tuum propter summam Domini Marchionis Brandenburgici coniunctionem, et singularem necessitudinem atque amorem, quo Dil. eius complectimur. Quare officium si hoc tuum magno cumulo augere, et tam de nobis, quam de Domino Marchione etiam porro bene mereri voles, (velle autem, et posse te plane non dubitamus) fac, quaesumus, vt consiliariis nostris, quos huius rei gratia iam denuo ablegauimus, facilis ad te pateat aditus, et opera tua cum Dom. Marchione, tum legatis nostris, quoad dignitas et fides tua patietur, ne desit. Id si feceris, experieris, gratissimo et optimo te Principi commodasse: et nostram erga te beneuolentiam plane confirmabis. Vale, Dresdae VIII. Cal. Febr. LXXVIII.