# Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.17

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae, CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., XXVI. Magnifico, sincere nobis dilecto, Domino PETRO DEZBOROVV, Palatino et. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.17

En nouum singularis amoris in Serereniss. March. Brandenb. indicium, quod Augustus Ser. Capitaneo Generali Cracou. sistit. LEgati nostri, quos nuper in Borussiam misimus, huc reuersi, mirificas apud nos tibi gratias egerunt, vt nullum honorem sibi haberi potuisse dicerent, qui a te esset praetermissus. Nobis cum hoc, tum vero illud quoque pergratum fuit, quod omnia tu sedulo feceris, quae per illos agi tecum volebamus. Huius autem negotii ad exitum recte perducendi caussa, cum iidem consiliarii nostri anobis iam denuo ad comitia Varsouiensia ablegarentur, pariter tibi significandum esse duximus, nihil in hoc genere officii et studii in Illustrissimum Principem, Dominum Georgium Fridericum Marchionem Brandeburgicum a te collatum fuisse, quod non aeque gratum habeamus, ac si in nos contulisses. Quando autem, quemadmodum omnes existimant, tua virtute consecutus es, vt approbante Rege, et libentissimis Poloniae proceribus, auctotitate tua, quae velis, consequare: petimus a te benigne, quae legati nostri postulabunt aequa, et haec, te illis non grauate commodante, impetrent: adeoque Illustrissimus Marchio Dominus Georgius Fridericus sentiat, nostram Dil. eius amicitiam et summam coniunctionem, etiam cum longissime absumus, apud te profuisse. Sic enim fiet, vt et officium, quod Dil. eius iam antea probasti, magno cumulo augeas, et nobis Dil. eius studiosissimis gratissimum facias, quod nostra vicissim erga te beneuolentia compensare cupiamus. Vale. Dresdae LXXVIII. VIII. Cal. Febr.

---

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Peifer_epistolae.xml.
