Latin
4.18.4 to 4.18.5
David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.18.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
Eosdem igitur consiliarios nostros, nobiles et clarissimos viros Abrahamum Boccium a Pollach et Chliphusen, et Dominum Andream Pauli iurisconsultum, ad S. R. V. ablegauimus cum mandatis, vt S. R. V. pro singulari erga nos beneuolentia sua gratias officiose agerent. et nostris verbis etiam rogarent, ut S. R. V. ea, quae tam in caussa Ducatus Borussiaci, quam in tractatione Dantiscana, iam antea fecit, et liberalissime in se recepit, etiam ad exitum augeri et cumulari per auctoritatem suam Regiam velit. Ac si quid forte pro varietatibus horum temporum et hominum inciderit, quo Domino Marchioni Brandenburgico opera et voluntas et imperium S. V. R. accederent, vti nostra commendatione et S. R. V. singulari beneficio, totum negotium hoc commodissime et ex sententia Domini Marchionis expediatur, ac de reliquis pacificationis Dantiscanae eiusmodi conditionibus transigatur, vt Gedanenses nostram hanc intercessionem, sibi profuisse plurimum intelligant, nec habeant, cur ipsam reiicere possint, accipiant, nostrorumque consiliariorum fidelibus monitis pareant. De quibus omnibus, si S. R. V. legatos nostros benigne audierit, eisque, quod cupimus, fidem adhibuerit, equidem et nostram de sua erga nos singulari beneuolentia persuasionem plane confirmauerit, et Dominum Marchionem officiosissimum et optimum Principem ad suam necessitudinem beneficio hoc adiunxerit: ex cuius obseruantia et gratitudine, atque adeo, quo inter Germaniae proceres plurimum valeat, splendore ac gratia magnam voluptatem perpetuo captura est S. R. V. Quamobrem valere, et nos, vt instituit, amare etiam porro cupimus. Dresdae VII. Cal. Febr. Ao. LXXVIII.