# Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.19.1-4

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae, 4.19.1 to 4.19.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.19.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.19.1

Simon Queisius in bello, quod Liuoniam vastauerat, suas perdiderat facultates, et filiolam: has autem vt repararet, castra contra Moscum sequi optat, vtque voti damnaretur, commendatur hic Regi Poloniarum ab Augusto Serenissimo. QVemadmodum praeclara illa omnia, quae S. R. V. magno animo et consilio pro salute communi aduersus reipubl. Christianae immanissimos hostes induit, splendore suo et vi quadam heroica omnes bonos atque fortes viros in admirationem rapiunt, et incendunt cupiditate militandi in iis castris, quae ducis mirifica et excellens virtus atque animi fortitudo commendat, et caussae bonitas atque coeli fauor tegit et prosequitur: ita nos pro nullis ad S. V. R. scribimus, quam pro iis, quos natura, voluntate et studio ad commilitium S. R. V. ferri animaduertimus. Horum autem in numero etiam nobilem virum Simonem Queisium reponimus, qui cum olim Reuerendiss. Principi Domino Wilhelmo, Archi-Episcopo Rigensi et Marchioni Brandenburgico etc. piae memoriae, pro Aulae Magistro ita fideliter inseruiisset, vt liberalitatem gratissimi patroni erga se prouocaret, et non contemnendis fundis et praediis augeretur: fatali tandem clade et funestissima illa tempestate, quae totam pene Prouinciam, Liuoniam inundauit et euertit, adflictus et ipse et liberi eius a barbaris praedonibus, et in seruitutem Moscouiticam fuerunt abducti. Ex qua tamen Dei miserentis benignitate una cum filio suo euasit, in summis miseriis et calamitatibus nouem annorum filiola necessario relicta: quam pius pariter et solicitus pater, vel prece, vel pretio, vel vi, si posset, ex foedissima illa tam corporis, quam animae carnificina eripere optat. Quare et in exercitu S. V. R. eques aliquot stipendia facere, et omnia adire pericula cupit, quo iacturam bonorum, quam postulat, resarciat, et desertae filiolae opem ferat. Non putamus, S. V. R. iam expectare, quibus verbis Queisium hunc commendemus. Pro sua enim prudentia facile intelligit, non modo vltro venientem in castra admittendum, sed procul etiam remotum omnis gratiae et fauoris significatione inuitandum esse eiusmodi hominem, cui non tantum hostium vires, ingenia, impetus, (neque enim consilia dicere libet;) et conatus, sed et locorum, in quibus bellum gerendum est, situs, viae, semitae diuerticula et reliqua omnia explorata sunt: quique iustissima vindictae cupiditate plane ardeat, et vigilantissime in omnem occasionem intentus futurus, neque ante acquieturus sit, quam animo atque dolori suo, quem ex filiolae raptae desiderio et crudelitate improbissimorum latronum sentit maximum, ad postremum satisfecerit: adeoque S. V. R. re ipsa probauerit, se cum in poenis ab infensissimis plagiariis sumendis acerrimum exactorem, tum vero in propagatione salutis publicae cordatum defensorem esse. Tantum itaque a S. V. R. id petimus, vt Queisium hunc in album fortissimorum suorum equitum adscribat, et post pacatam Liuoniam, et Moscos oppressos et deletos, in bonorum suorum possessionem restituat. Capiet profecto S. R. V. ex virtute, obseruantia et vigilantia hominis strenui praecipuam aliquam voluptatem, et ex opera eius, quam summa fide, et animi praesentis constantia, tam in toga, quam in armis praestabit, vtilitatem maximam:

---

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Peifer_epistolae.xml.
