# Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.21

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae, CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., XXX AVGVSTVS AD REGEM POLONIAE STEPHANVM.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.21

Io. Buringius Regis Pol. minister amicitiam simulans Ser. Halsatiae Duci arces quasdam eripuerat, et has reddere nolebat: pro huius igitur caussa Ser. Augustus rogatus ad Stephanum litteras mittit. ILlustrissimus Princeps, cognatus et adfinis noster charissimus, Dominus Magnus Dux Holsatiae etc. nobis per Dil. suae consiliarium Ioannem Bauarum significauit: S. R. V. subditum Ioannem Buringium, praetextu amicitiae, quam se cum Dil. ipsius sancte colere simulasset, arces et praefecturas aliquot in Liuonia Dil. eius praeripuisse. Et quamuis a S. V. R. iussus esset, easdem Dil. eius restituere: tamen neque S. R. V. iustissimis mandatis hactenus paruisse, neque quicquam praetermisissie eorum, quae ad interuersionem iuris pertinerent, quod Dil. eius ex Moscouicis rapinis adhuc reliquum esset. Quamobrem a nobis petiit, vt litteras has pro Dil. ipsius ad S. V. R. scriberemus. Quod nos non tantum pro ea necessitudine, quae nobis cum Dil. eius intercedit, libenter audiuimus: sed ideo etiam fecimus libentius, quod de S. R. V. animo omnis aequitatis et iustitiae studiosissimo nobis exploratum, et voluntas atque beneuolentia eiusdem erga nos singularis perspecta esset. Cum plane dubium nobis nullum sit, si S. R. V. penitus cognouerit, quibus artibus Buringius arces et praefecturas alienas inuaserit, quin pro bonitate naturae suae non modo Buringio seuerius praeceptura sit, vt per fraudem occupata restituat: sed ab ipso etiam tantae contumaciae, qua hactenus S. R. V. amicis et innocentissimo Principe vsus est, meritas et dignas poenas exactura sit, ne exemplo hoc perniciosissimo homines proterui per dolos auertere aliena adsuescant, miserque impune violetur. Itaque a S. V. R. amanter etiam atque etiam petimus, vt cognato et adfini nostro hac in parte commodet, et litteras has nostras, quibus Dil. eius omnia, se consecuturam esse plane sibi persuasit, plurimum valere patiatur. Id si fecerit, S. V. R. gratissimum sibi Principem adiunxerit, et nos quicquid amoris et beneuolentiae in cognatum et adfinem nostrum S. V. R. contulerit, id omne nobis ipsis tributum esse existimabimus, adeoque hoc beneficium Regium omni studio et obseruantia compensabimus. Bene valeat S. R. V. et nos vt instituit, perpetua beneuolentia sua complectatur. Ex arce nostra Annebergensi. Non. Febr. LXXXI.

---

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Peifer_epistolae.xml.
