# Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.22.5-6

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae, 4.22.5 to 4.22.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.22.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.22.5

R. publico procerum consilio vtatur, eaque porro de sententia illorum suscipiat et peragat, quae ab omnibus cum magna admiratione laudentur inposterum Ad haec igitur praeclare persicienda, cum sua sponte S. Polon. Regem ferri, et in comparando nouo exercitu et copiis maioribus occupatum esse, Illustrissimus Dux Sax. Elector animaduertat: facile etiam intelligi potest, ad hanc rem pecunia opus esse, neque tantam belli molem sine neruis sustineri posse. Quare etsi amicissimi Regis difficultates ope aliqua insigni leuare, et pulcherrimos eius conatus prouehere cuperet; tamen ita se res haber, quod plurimis et maximis inpensis Excelsitatis eius aerarium nonnihil est exinanitum: vt tantum S. R. quantum praestaret libenter, gratificari non possit, nisi totum aerarium exhaurire vellet, quod in horum temporum perturbatione et statu rerum totius pene Christiani orbis publico dubio ac incerto neque tutum satis est, et certum, Serenitatem eius Regiam pro sua erga Illustrissimum Sax. Ducem Electorem, singulari amore, ac beneuolentia id neque velle, neque desiderare. Nihilominus tamen, vt hoc argumento S. Polonorum Rex sentiat et intelligat, quanti Serenitatem eius Regiam Illustrissimus Sax. Dux faciat, et quo fauore res, quas praeclare S. eius R. pro commodo publico instituit, prosequatur: decreuit Illustriss. Excelsitas eius, pecuniam aliunde mutuo accipere, et nomen suum pro Serenitate R. creditoribus obligare, modo Illustr. Excels. eius de indemnitate eiusmodi conditionibus caueatur, quae scripto comprehensae Domino legato sunt traditae: de quibus, vt plura verba fiant, neque necesse, neque loci huius atque temporis est. Atque haec omnia ad Ser. Reg. diligenter referet Dominus legatus, quem Illustriss. Dux Sax. Elector fauore et gratia sua complectitur benignissime. Signatum Dresdae III. Calend. Feb. LXXXI.

---

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Peifer_epistolae.xml.
