Latin
CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., XXXII AD REGEM POLONIAE.
David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.23
Unproofread scanNot analysed yet
En testimonium legato datum. MAgnificus et generosus Dominus Ioannes Buzinski de Bucinin, aulicus S. R. V. hic nobiscum iis mandatis, quae S. R. V. illi ad nos perferenda dedit, praesto suit; quem nos, tum hinc ita dimittimus, vt ad S. V. R. omnia, quae illam hoc tempore scire vellemus, nostris, verbis et fide sua referat. Quamobrem S. V. R. Domini Buzinski legationem suam renunciantem benigne audiet, et ex iis, quae nostro exponet nomine, amanter cognoscet obseruantiam et studium nostrum, in omni officiorum genere, quod tam ad S. R. V. quam ad Polonorum regni laudem et gloriam spectat, singulare et eximium esse. Bene valeat S. V. R. et nos vt instituit, perpetuo amet. Dresdae III. Calend. Februarii, Anno LXXXI.