# Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.24

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae, CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., XXXIII. Conditiones.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.24

I. AD aestimationem cimeliorum, quae pignoris loco vere obligari debent, Sereniss. Pol. Rex, artificem vnum vel duos mittet, quibus Illustrisimus Dux Elector totidem gemmarios adiunget, vt aestimationem eiusmodi ineant, quae neque summum, neque infimum gemmarum pretium complectatur, sed talis sit, vt se intra mediocrem modum contineat, et vniuersorum aestimationis quantitas pecuniam mutuam et pensiones annuas, vti in pignoribus et hypothecis iuris est, et fieri solet, non insigniter excedat. II. Quoad eius fieri potest, argentum et aurum potius factum, quam gemmae et lapides adducantur, tum quod et illius, quam horum aestimatio est longe facilior, tum vero, quod in custodia minus est periculi. III. Pecunia mutua S. R. mandatario hanc cautionem adferenti cum consensu procerum numerabitur. IV. Nullum hominum, Dux Saxoniae Elector, cimelio pignore dato, arresto aut alio quocunque modo detinebit, sed statim debito dissoluto, et cimelia et cautio Regia, vna cum consensu procerum, Regiis procuratoribus, qui pecuniam numerant, restituentur, absque vlla mora aut fraude. In rei gestae fidem figillum Electorale est adfixum. Dresdae III. Cal. Febr. Ao. LXXXI.

---

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Peifer_epistolae.xml.
