# Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.25.1-4

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae, 4.25.1 to 4.25.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.25.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.25.1

Hic confitetur Augustus se Regi Polon. L. millia florenorum mutua dedisse, et pignus vicissim accepisse. NOs Augustus, Dei gratia Dux Saxon. his litteris nostris significamus, notumque facimus, petente a nobis Ser. Principe Domino Stephano Rege Poloniae, Domino et adfine nostro obseruando: quod nos in vsum S. eius R. ad constituendam expeditionem Moscouiticam, quinquaginta florenorum millia Misnensis aestimationis in parata pecunia mutuo dederimus: atque S. eius R. se nobis obstrinxerit, hoc debitum Cal. April. anni sequentis LXXXII. vna cum bis mille et quingentis florenis loco eius, quod interest, in ciuitate nostra Dresdensi reddere: et pro maiore fide debiti tres gemmas, videlicet Rubinum et spinellas duas auro inclusas, eius formae, ponderis, et aestimationis, quae in illa designatione expresse reperiuntur, quam chirographo et annuli nostri sphragide consignatam Regio legato, generoso Domino Ioanni Buzinski, ad Ser. eius R. perferendam tradidimus, nobis in pignus datas: et nisi constituto termino mutuum exsoluatur, summam quinquaginta millium florenorum cum omni eo, quod interest, et impensis inde petere possemus, et, si tanti emptorem non capiant, vt inde debito integro satisfieri possit, residui petitio nobis nihilominus permaneat. Quemadmodum in. S. R. litteris obligatoriis nobis traditis pluribus conuentionis huius pacta explicata sunt. Nos igitur promttimus, et qua decet virum Principem, fide adfirmamus, nos curaturos, vt in ciuitate et munitione nostra Dresdensi pari, qua alia nostra, quae nobis chara sunt, obseruantur diligentia et cura, etiam hae gemmae studiose et accurate custodiantur. Vt cum reuoluto anni spatio, S. eius R. nobis Calend. April. quinquagies mille florenos, summam capitalem, et bis mille quingentos florenos pensionis annuae, in loco solutioni destinato, ciuitate nostra. Dresdensi iuxta obligationis Regiae normam integram, hasce etiam litteras nostras, cum designatione gemmarum reddiderit: S. eius R. oppignoratas hasce gemmas vna cum instrumento obligationis Regiae, et quae huic accessit professione regni Polonici, contributionibus praefectorum, ac designatione nobis a legato tradita, absque vllo detrimento nihil praeterea caussantes, excipientes, aut praetendentes restitueremus. Ac siquidem forte acciderit, vt sors supra dicta cum pensione eodem die, qui in chirographo Regio solutioni praefinitus est, numerata non fuerit: Regiae id Serenitati eius minime erit damnosum; modo pecunia vigesimo tertio Aprilis die anni Octogesimi secundi, aerario nostro inferatur. Promittimus insuper, non permissuros nos esse, vt a quoquam hominum in nostris ditionibus aut subditis nostris alibi illic arrestentur, vnde in restituendis illis S. eius R. mora vlla, aut incommoditas adferri et conciliari possit. Sin vero S. R. in mora fuerit in reddendis ad dictum terminum, quinquagies et bis mille florenis:

---

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Peifer_epistolae.xml.
