# Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.26

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae, CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., XXXV.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.26

Haec professio fit etiam Legato Regio. NOs Augustus etc. harum litterarum cautione profitemur, Serenissimi Polonorum Regis legatum generosum Dominum Ioannem Buzinski tres gemmas eius formae, ponderis et pretii, quae in designatione nostra chirographo et annuli sphragide confirmata exprimuntur, quae pro quinquaginta florenorum millibus ipsi Lipsiae ad XX. huius Mensis S. R. loco numerandis hypotheca nobis dari debent, apud nos deposuisse hac lege, vt si pecunia hac die iam dicta ipsi aut mandatario eius ita numerata fuerit, gemmae hae pignoris loco, iuxta pacta conuenta apud nos permaneant: sin vero id non fiat, nos gemmas, vti in cistula consignatae, et apud nos depositae sunt, Domino Ioanni Buzinski quandocunque peter, citra omnem controuersiam reddamus. Quod omnino ita fore, et dolum malum abesse, fide nostra promittimus. Et ne quis de hac cautione dubitet, eandem nostro chirographo, et annulo consignauimus. Dresdae IV. Id. April. Anno LXXXI.

---

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Peifer_epistolae.xml.
