# Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.29

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae, CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., XXXVIII AVGVSTVS DOMINO STEPHANO POLONORVM REGI.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.29

Serenissimus Augustus Regis depraedicat amorem, et ea, quae per legatum proposuerat, facta esse ostendit. ETsi iamdiu exploratum nobis est S. R. V. pro insigni aequitate et bonitate sua, si quid in ipsam amoris et osficii conferatur, re ipsa atque animo gratissimum esse: tamen gratiarum actio, qua in litteris suis ad nos humanissime scriptis vtitur, nobis fuit periucunda. Sic enim vidimus, nos a S. R. V. amari: non quod antea de illius erga nos egregio animo dubium nobis vllum fuerit, sed quod cognouerimus, S. R. V. alia quoque studia nostra praecipuo aliquo fauore excipere, quae pro amicitia nostra mutua a nobis S. R. V. veluti ex pacto deberi statuebamus. Quamobrem vt reliqua huc pertinentia, quae S. R. V. per generosum virum Dominum Ioannem Buzinski, aulicum et legatum suum dignissimum nos scire voluit, pari diligentia ac cura perfecimus; quemadmodum id de sermonibus legati sui pluribus cognoscet S. R. V. quam recte valere, et nos vt instituit, amare perpetuo vehementer cupimus. Dresdae III. Id. Iun. Anno LXXXI.

---

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Peifer_epistolae.xml.
