# Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.3

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae, CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., XII EIDEM.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.3

Arnoldus Bernhardus Londini tunc degens nomina fecerat apud Sebast. Conradum; et tamen differebat solutionem pecuniae: proinde Augustus hoc negotium ad Reginam defert. EX libello supplice Ser. Regina, cognata charissima intelligere poterit: subditum nostrum Sebastianum Conradum ob cautionem, quam pro Arnoldo Bernhardo Londini iam commorante, cum hypotheca bonorum suorum exposuit, quingentos Ioachimicos et quadrantem exoluisse, quod ipsi Arnoldus Bernhardus reponere hactenus noluerit. Itaque submisse petit, vt negotium hoc ad S. V. referre velimus. Nos autem etsi minime dubitamus, S. V. R. pro aequitate et iustitia sua mandaturam esse magistratui Londinensi, vt Ar. Bernhardo satisfactionem eius, quod debet, imperet: tamen cum subditus noster propter hanc caussam intercessionem litterarum nostrarum desideret: petioni eius deesse noluimus. Quamobrem etiam atque etiam rogamus, vt S. V. nullam iniustam moram in exactione iusti debiti subdito nostro obiici patiatur: suamque auctoritatem sic interponat, vt et Arnoldus Bernhardus fidem suam liberet, et Sebastiano Conrado, quod debet, exoluat. Erit id nobis gratum, et nos studia nostra in grauioribus etiam rebus probabimus S. V. R, quam cupimus valere feliciter. Anneb. VIII Id. Nou. M D LXXIV.

---

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Peifer_epistolae.xml.
