# Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.32

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae, CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., XLI DOMINO STEPHANO REGI POLONIAE.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.32

Quidam bibliopolae Cracouienses nomina apud Ge. Rhodium fecerant. Ille autem bactenus frustra de solutione laborauerat, quae, ne vlterius differretur, Ser. Augustus ipse rem quam optime Regi commendat. CVm publice intersit, rerum contractarum fidem sancte coli et obseruari; quo veluti vinculo continentur negotiationes, facultates et copiae diuersarum prouinciarum: non minus equidem coercendi sunt ii, qui hanc fallunt, et creditores suos defraudant, quam illi, qui itinera infesta reddunt, vt importari aliunde merces vitae hominum necessariae et vtiles tuto nequeant. Vtrique enim commerciorum vsu labefacto et impedito rempubl. perfidia et improbitate sua pariter incommodant. Quae cum ita sint: nos Georgio Rhodio ciui et aedili in oppido nostro Lipsiensi petenti a nobis litteras commendatitias ad S. R. V. de esse noluimus, quod ille non tantum de iure suo priuatim, sed de re laborare nobis videretur eiusmodi, quae cum caussa publica coniuncta et implicata esset. Debent huic pecuniam Nicolaus et Stanislaus Scharffenbergii, bibliopolae Cracouienses, et Paulus Fabricius Varsouiensis: quam, etsi iam diu soluere promiserunt; tamen huc vsque toties admoniti in mora sunt, et tergiuersando creditorem cum maxima eius iactura totos annos sedecim ludificantur. Id quod S. R. V. ex epistola Georgii Rhodii, quam his litteris nostris coniunximus, cognoscere pluribus poterit. Horum itaque debitorum, qui ita sunt comparati, vt merces venditori eripusse potius, quam nomina fecisse videantur, iniquitatem S. R. V. sic compescet, et auctoritate atque praecepto suo perficiet, vt procuratores Georgii Rhodii ad pecuniam debitam, et ad id, quod legitime interest, quam expeditissime perueniant. Faciet profecto, quod iustitia sua dignum est: et reipubl. ita consulet, vt tam rerum earum exportatio, quibus Polonia abundat, quam earum, quibus eget, inuectio cessatura nunquam sit: quandoquidem hoc argumento non tantum ciues, sed exteri quoque negotiatores perspecturi sunt, omnes se eadem S. R. V. aequitate contineri et protegi. Bene valeat S. R. V. et, cum ciuibus nostris, qui iustitiam eius sequuntur benigne fecerit, sciat, se nobis quoque gratissimum fecisse. Datae ex arce nostra Dres. Non. Sept. Ao. LXXXI.

---

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Peifer_epistolae.xml.
