# Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.35

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae, CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., XLIV. DOMINO STEPHANO REGI POLONIAE.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.35

Dicit hic Augustus, Regem mentem suam ex legato plenius per specturum esse. REdit ad S. V. R. peracta apud nos legatione sua, generosus vir, Dominus Albertus Cisruick, S. R. V. secretarius dignissimus, cui nos ad ea S. R. V. perferenda commisimus, quae eandem hoc tempore rescire vellemus. De huius itaque sermonibus S. R. V. intelligere poterit, quantum ex gloriosa S. R. V. victoria et laetis rerum successibus voluptatem ceperimus, et quanti illa a nobis fiat: quod non modo ex ipso Domino Alberto cognoscere vt dignetur, sed et voluntatem nostram in negotio, de quo nobiscum egit beneuole vt complectatur, officiose S. V. R. rogamus, et eandem protectioni diuinae ex animo commendamus. Datae, Dresdae. Cal. April. Ao. LXXXII.

---

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Peifer_epistolae.xml.
