# Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.36

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae, CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., XLV STEPHANO.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.36

Georgio Praeuso in bello Liuonico erepta praedia erant: quae nunc finito bello ipsi vt restituerentur a Rege, litteris Aug. intercedit. REcte praecipiunt sapientes, bella eam ob caussam suscipienda, vt et pax quaesita esse videatur, et in pace sine iniuria viuatur. Vtrumque S. R. V. in debellato Mosco secutam esse, neque parta iam victoria, illud ab hoste illatum in spoliatis ciuibus haerere diutius velle, de iustitia et aequitate S. R. V. nobis est persuasissimum. Quamobrem cum libenter pro omnibus, qui per Moscouiticam crudelitatem possessiunculis suis aliquando in Liuonia deiecti fuerunt; tum vero pro cliente nostro Georgio Praeuso ad S. R. V. libentissime scribimus. Gessit per multos annos apud Reuerendiss. et Illustr. quondam Principem, Dominum VVilhelmum Archipraesidem Rigensem et Marchionem Brandenburgicum aulae praefecturam: et ita administrauit, vt optimi patroni erga se liberalitatem prouocaret, et ab eodem fundo Meislauiano augeretur. A cuius fundi possessione, cum per summam hostis truculentissimi tyrannidem deturbatus fuerit, omnem equidem recuperandi fortunas ereptas spem in bonitate et iustitia S. R. V. repositam habet. Huius itaque clientis nostri, ad clementiam et aequitatem Regiam suppliciter confugientis, precibus iustissimis, si R. S. V. annuerit: profecto eam victoriam, quam, domito et abiecto hoste, praeclaram consecuta est, benignitate et iustitia sua multo illustriorem saciet: et prouinciam viris exhaustam, ac populationibus hostilibus vastatam, praestantissimo habitatore ornabit: et nobis, qui clienti huic nostro benignissime cupimus, gratissimum faciet; atque hac nostra commendatione non tam ipsi Praeuso, quam S. V. R. laudi fauemus. Erit certe bonitatis et prudentiae Regiae, hanc gloriae facultatem, quam eidem Deus hoc tempore maximam dedit, complecti, et victoria diuinitus oblata, ad subleuandum spoliatos ciues ita vti, vt antiqui et iusti possessores in loca, vnde vi iniusta depulsi fuerunt, restituantur, et in his cliens quoque noster Georgius Praeusus Meuseleuianum suum recipiat. Id si fiet, non tantum nobis referendae gratiae necessitas offeretur; sed ipse etiam Praeusus S. R. V. fauore et beneuolentia dignissimus beneficio hoc ita eidem obstringetur, vt, quod antehac vigiliarum atque laborum suorum praemium ab optimo patrono acceperat; id deinceps a S. R. V. veluti auctore receptum agnoscat: atque ob id non minus S. R. V. quam patrono pie defuncto debere atque obligari se intelligat: et omnia fidelissimi clientis obsequia perpetuo praestet. Bene valeat S. R. V. Dabantur Dresdae. II. Non. Mai. Anno LXXXII.

---

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Peifer_epistolae.xml.
