# Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.37

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae, CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., XLVI EIDEM AVGVSTVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.37

Et hae litterae commendant Regi Poloniaerum controuersiam quandam ciuium Sax. et Polon. quae in exoluenda pecunia, aliisque huius generis rebus consistit. EX litteris nostris, quas pro Henrici Staupitii haeredibus accurate antea scripsimus, arbitramur, S. R. V. satis perspexisse, eorum nos caussa cum cupere, tum vero etiam debere omnia. Etsi autem et iustitiae et constantiae S. R. V. perpetuo meminimus, nec vllum nobis est dubium, quin commendatio nostra prima satis adhuc apud S. V. R. valeat: tamen cum hoc tempore Staupitii haeredes creditoresue nobis significassent, in exigenda pecunia sibi a Domino Alberto Lasky Palatino Siradiensi debita, mandatarium ipsorum Ioannem Pulmannum antehac ita versatum fuisse, vt suum potius, quam eorum, qui commisissent, negotium procuraret; et ideo sua maximopere interesse putarent, vt ad S. V. denuo scriberemus: omnino voluntati ipsorum, libello supplico his litteris nostris insinuato comprehensae, morem gerendum esse existimauimus: vel quia iustissima de caussa mandatum Pulmanno ante datum reuocare iam videbantur; vel quia aequissimum erat, vt Dominus Lascius pecuniam, quam deberi fatetur, solutam esse liquido doceat, aut si id facere non possit, fidem litterarum suarum liberet, et clientibus nostris tandem ex bono et aequo satisfaciat. Quamobrem a S. R. V. idem illud iterum atque iterum amanter petimus, vt imperio et auctoritate sua Regia, quae apud Dominum Lascium et Pulmannum merito plurimum valere debet, perficiat et expediat: hic quidem, vt litterarum obligationes et instrumenta, quaecunque eius fidei antehac fuerunt concredita, clientum nostrorum procuratori, qui has litteras nostras redditurus est, absque vlla tergiuersatione restituat; ille vero, vt debitam pecuniam solutam esse, absque longiori mora, aut probet, aut numeret. Atque haec rerum summa est, in quo et nobis S. R. V. gratissimum facere, et pariter declarare possit, se tam iustitia erga clientes nostros, quam humanitate atque beneuolentia in nos sua vsam esse. Bene valeat S. R. V. et nos vt instituit, perpetuo amet. Datae in arce nostra Lichtenbergiana VII. Id. Octob. Anno LXXXII.

---

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Peifer_epistolae.xml.
