Latin
CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., XLVII IDEM EIDEM.
David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.38
Unproofread scanNot analysed yet
Ser. Augustus intercedit pro Henrici Staupitii, haeredibus vt propteroperas regno Polon. fideliter nauatas, arcem Schmiltenam ab Rege obtineant. EA est aeris magnitudo alieni, quod Henricus Staupitius, dum studia et obsequia sua magnis regibus probare cuperet, contraxit, vt tam haeredes quam creditores eius, nisi maximo detrimento adfici velint, coniunctis viribus omnia, quae defunctus in bonis reliquit, persequi cogantur. Quare et arcem Schmiltenam in Liuonia sitam, qua Staupitius aliquando ob operas domi militiaeque Regno Polonico fideliter nauatas donatus fuit, ab auctoritate et clementia S. R. V. iis rationibus, quae libello supplico his litteris nostris adiuncto, exponuntur, se recepturos esse, plane confidunt. Ea spes ne clientes nostros fallat, a S. R. V. omni contentione petimus. Conducet profecto S. R. V. laudi, cuius nos fautores sumus plurimum, si Stupitianis haeredibus, et creditoribus, viris optimis et gratissimis S. R. V. de arce Schmiltena ita commodauerit, vt ad eam absque magno labore et sumptu perueniant, et singulari nos voluptate adficiemur, vbi cognouerimus, clientibus nostriss ad conficiendum recte negotium commendationem hanc nostram maximo adiumento fuisse. Qui cum sibi persuadeant, nullius hominis apud S. V. R. auctoritatem et gratiam plus valere, quam nostram: id quoque, vt re ipsa ita esse experiantur; maiorem in modum iterum et saepius rogamus a S. R. V. cui valetudinis integritatem, et rerum omnium successus optamus felicissimos. Datae in arce nostra Lichtenbergiana VII. Id. Octob. Anno LXXXII.