# Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.48

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae, CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., LVII. DVCI SABAVDIAE.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.48

Intercedit hic Aug. pro Hallero, vt ipsi debita soluatur pecunia. ILlustrissime Princeps, Domine et cognate noster charissime. Christophorus Hallerus nobis significauit, quamuis Dilectio V. aliquoties annuisset, vt ipsi debitum praeteritorum annorum salarium exolueretur, tamen quorundam conatibus hoc subinde hactenus interuersum esse: a nobis proinde submisse petiit, vt caussam hanc Dilectioni V. commendaremus. Nos autem, etsi quo modo res se habeat, ignoramus, et nequaquam dubitamus, quin Dil. V. etiam nullo intercedente ad preces administri sui, quod sequum est, vt fiat, mandatura sit serio: tamen cum Hallerus charissimo quondam fratri nostro Duci Mauritio pie defuncto operam fidelem nauarit, et nostri curam habeat non equidem voluimus illi hac in parte deesse. Et ob id a Dil. V. amanter petimus, siquidem Hallero ex stipendio constituto aliquid reliqui debetur, vt Dil. V. quod alias sponte sua factura esset, etiam propter hanc intercessionem litterarum nostrarum faciat, ac iustas eius preces valere sinat, et aerarii suo praefecto mandet, quo Hallero satisfaciat. Erit id nobis gratum, et ipse Hallerus suis obsequiis et grati animi seruitiis demereri hoc conabitur. Feliciter valeat Dil. V. Ex arce An neb. prid. Non. Ian. Ao. M. D. LXXV.

---

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Peifer_epistolae.xml.
