# Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.53

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae, CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., LXII. DVCI SABAVDIAE PHILIBERTO.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.53

Sabaud. Dux consulerat Augustum in caussa, quae ad decus et dignitatem familiae Sabaud. spectaret: Augusti vero consilium hoc est, vt res omnis Imperatori tradatur. Qua de re promittit commendationem apud Caesarem. SAlutem et operam nostram Sereniss. Princeps, in omni officiorum genere promptissimam Dil. V. adscribimus. Domine et agnate noster charissime. Tam ex litteris, quam ex mandatis, quae a Dil. V. per legatum D. Francisc. Leonhardum Vaudanum nobis exposita sunt, libentissime cognouimus, Dil. V. ex consilio nostro, in caussa ad decus et splendorem Illust. familiae Sabaudiae pertinente, beneuolentiam nostram cum singulari tuendae dignitatis Sabaudiae studio coniunctam perspexisse. Ac meminimus, nos tunc temporis censuisse, omnia, vti gesta et acta essent, ad Sacram Caesaream Maiestatem cum debita obseruantia referenda, et decreti iam antea facti eiusmodi declarationem petendam esse, ex qua nemo eorum, ad quos ea res pertinet, de sententia Imperatoria conqueri merito possit. Cumque in nos receperimus omnia, quae ad conseruandam, et propagandam amicitiam inter Dil. V. et Ser. Florentiae Ducem saluo nihilominus vtriusque iure, conducere videntur, et Dil. V. perpetuo gratificandi studio addictissimi simus: equidem petitionem Dil. V. libenter admisimus. Quamobrem et legatis nostris, quos paulo post in aulam Augustam amandaturi sumus, praecipiemus, vt de sententia Dil. V. et oratoris eius Pragae commorantis iudicio, vna cum Serenissimorum Regum Hispaniae et Portugalliae legatis, negotium hoc diligenter, et ita promoueant, atque si id nostrum esset. Et si quid porro etiam facere possumus, quod Dil. V. gratum sit: haud equidem in nobis officium fidelissimi adgnati, et optimi Principis vllum desiderari patiemur vnquam. Beneualeat Dil. V. VVeidenhani XI. Cal. Octob. Anno LXXVIII.

---

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Peifer_epistolae.xml.
