# Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.55

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae, CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., LXIV. DVCI SABAVDIAE.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.55

Est continuatio controuersiae iam dictae in aula Imperat. dirimendae. Deinde gratias agit Augustus pro magnificis donis. ETsi nos Dil. V. quod ex litteris eius Augustae Taurinorum pridie Non. Aprilis humanissime ad nos scriptis animaduerti potest, officio atque amore satisfecimus: tamen nobis ipsis hactenus non satisfecimus: propterea quod in caussa, de qua in aula Imperatoria agitur, id, quod Dil. V. cupere intelligimus, hactenus effectum nondum sit. Vnde cum nuper de sermonibus domini legati, quem Dil. V. Pragam amandauit, intelligeremus, quae porro de negotio hoc conficiendo Dil. V. mens atque sententia esset, continuo illi oratorem nostrum adiunximus, vt caussam hanc nostris verbis apud Sac. Caes. Maiest. eiusque praecipui nominis consiliarios diligenter ageret, cum summa testificatione necessitudinis, offciorum et amoris erga Dil. V. nostri, sic, vt omnes in aula Augusta facile perspecturi sint, dignitatem Sereniss. Sabaud. familiae nobis non minus curae esse, quam nostram existimationem propriam. Ac quamuis de optimo Imperatoris animo non nisi optime speremus: tamen si forte res praeter opinionem nostram ita plane et per omnia, vt volumus, non ceciderit; certe hoc adsequimur, vt nostrum studium fidem et perpetuam voluntatem in tuendo et amplificando honore cognoscant omnes. Porro Dil. V. dignissimum Dominum Franciscum Vaudanum libenter audiuimus, et declaratam nobis beneuolentiam vestram audiuimus libentissime. Etsi autem a D. V. tam egregia precio, arte et ingenio praestantia dona non expectabamus: tamen vt ex aliis rebus omnibus, ita ex hac quoque insigni liberalitate et munificentia praecipuum studium et animum D. V. erga nos singularem cum summa voluptate euidentissime perspeximus. Quamobrem gratias agimus amanter, et quamuis splendore atque praestantia munerum cum Dil. V. certare non possimus: tamen in contentione hac mutui amoris nos beneuolentia, studio et obseruantia non patiemur vnquam vinci a Dil. V. cui felicissimos omnium rerum successus a Deo O. M. sincere et ex animo precamur. Datum Dresdae prid. Cal. Iul. Anno LXXIX.

---

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Peifer_epistolae.xml.
