# Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.56

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae, CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., LXV. DVCI SABAVDIAE.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.56

Pergit Augustus in promouenda caussa Sabaudica, variisque modis et consiliis iuuandi animum testatur. EA est nostra erga Dil. V. propensio, is animi nostri sensus, vt non solum omnia praestare Dil. V. caussa, quae possumus, libenter velimus, sed ea quoque, quae non possumus, debere nos putemus. Quare cum anno superiore per nos, tantum in Dil. V. negotio, quantum equidem cupiebamus, effici non posset, aliquam inde molestiam traximus: qua iam leuati nonnihil videmur tum litteris Dil. V. humanissime ad nos scriptis; tum oratione, qua Dominus Franciscus Vaudanus litterarum humanitatem mirifice subsecutus fuit: sic vt facile perspici poterit, a D. V. pro insigni aequitate et bonitate naturae suae nostram in ipsam officia magis etiam praedicari, quam a nobis ponderari solent: quae res in curis nostris, quas ad tuendam dignitatem Dil. V. contulimus, magnam nobis voluptatem attulit, et fecit, vt iucundum nobis esset, denuo requiri officium nostrum. Itaque non modo operam, studium, diligentiam, fidem, et reliqua in hoc genere omnia Domino Vaudano prolixe polliciti sumus: sed et, quod esset consilium nostrum, exposuimus: et ostendimus, recte ipsum facturum esse, si hinc ad Electorem Brandenburgicum proficiscatur, eidemque rationes Dil. V. declararet, cui nos quoque litteris negotium commendaturi essemus diligentissime. Et quia dies comitiorum septemviralium instaret, sic, vt ante conuentum istum reliquos Imperii Electores nullibi commodius quam Norinbergae adire posset: monuimus illum, vt re apud Brandenburgicum confecta, Norinbergam veniret, et reliquorum Electorum animos et studia caussae huic praesens conciliaret, vbi neque nostra opera Dil. V. esset defutura ad hoc, vt communi consensu Serenissimae Sabaudiae familiae dignitas atque auctoritas sua conseruetur, omnesque intelligant, nos cum priuatim tum publice non modo fautores, sed etiam amplificatores Dil. V. esse: quam perpetuo recte valere, et rerum successu prosperrimo gaudere ex animo cupimus. Dresdae XVI. Cal. Sept. Anno LXXIX.

---

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Peifer_epistolae.xml.
