Latin
4.58.1 to 4.58.5
David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.58.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Augusti ad mandata, quae per Emanuelis Philiberti Ducis Sabaudiae legatum nobilem et generosum Virum Dominum Franciscum Vaudanum exposita fuerunt. Hic Aug. consilium dat, qua ratione se Sab. Dux gerere possit, vt primus illi locus, qui a Medicea a domo dubius reddebatur, concedatur. ETsi Illultrissimus Sax. Dux Elector Serenissimum Sabaudiae Ducem pro singulari prudentia sua, neque consilio, neque pro ea auctoritate, qua apud omnes sacri Romani Imperii ordines merito suo plurimum valet et potest, auxilio vllius indigere censet: tamen valde amanter et perhumaniter factum esse iudicat, quod Serenissimus Sabaudiae Dux, in caussa, quam Dominus legatus eleganti oratione exposuit, Illust. Sax. Ducis Electoris sententiam, et, si ita res postulet, etiam operam requirit. Ad vtrumque autem Illust. Sax. Dux pro ea necessitudine, qua Sereniss Sabaudiae Duci adgnato suo charissimo coniunctus est, se obstrictum et obligatum esse agnosit. Ac, vt Serenissimum Sabaudiae Ducem pro insigni virtute et magnanimitate sua ab omni arrogantia et vana ambitione alienissimum esse nouit: ita Illustriss. eius Celsitudo recte facere censet, quod locum illum, qui post Ducem Venetum Illustriss. Ducum Sabaud. familiae anstiquo instituto et iure proximus debetur, non plane fastidit, et negligit. Cum autem Romanus Pontifex, qui Illustrissimam Mediceorum Ducum familiam maioribus titulis primus auxit, ipse litteris suis ad Serenissi Sabaudiae Ducem scriptis, liquido profiteatur, se non voluisse, immo nec cogitasse quidem vnquam, Serenissimo Sabaudiae Duci eiusque successoribus hac nouae dignitatis concessione, qua Mediceam Domum ornauit, quicquam praeiudicari aut omnino illum subsequi hanc debere: et hoc etiam amplius ipsemet Serenissimus Hetruriae Dur in epistola, qua Serenissimi Sabaudiae Ducis gratulationi respondit, manifeste contestatus sit, mutuam vtriusque Principis amicitiam, atque parem amorem et fidem non pati, se antecedere Serenissimum Sabaud Ducem, neque tale quicquam se vnquam in animum induxisse suum: Certe aliter fieri non potest, quam vt statuatur, Potentissimo quondam, eidemque Illustrissimo Imperatori, Diuo Maximiliano piae memoriae, nihil minus in mentem venisse: quod in Sereniss. Sabaudiae domus iniuriam aliquid decernere, aut clementiam, et liberalitatem suam in illius iuris detrimentum redundare voluerit. Quamobrem Illustrissimus Sax. Dux Elector existimat, recte facturum Serenissimum Sabaudiae Ducem, si haec, vti gesta et acta sunt, cum debita obseruantia, ad Sac. Caes. Mai. retulerit. Neque vero dubitatur, si quid forte obscuriusin decreto hac de re in comitiis Ratisbonensibus proximis facto perscriptum sit, quod ad interuersionem iuris Sabaudici interpretatione minus commoda torqueri posset; quin id totum, quicquid sit, Sac. Caes. M. pro insigni aequitate et iustitia sua ita interpretatura sit, et moderatura, vt nemo ex his, ad quos ea res pertinet, se iniuste praeserri, aut sententia Imperatoria, quae semper est et fuit aequissima, laesum existimare aut conqueri merito possit. Qua in re si quid Illustrissimus mus Sax.