# Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.59

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae, CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., LXVIII. DVCI SABAVDIAE. DOMINO EMANVELI PHILIBERTO.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.59

Haec epistola est commendatio Beroiin Sabaudia haereditatem adeuntis. CVm minister noster in Sabaudiam iturus esset, Petrus Berous, vt haereditatem sibi et fratri suo a patruo delatam cerneret, et rogaret, vt pro illo ad D. V. scriberemus: noluimus hominem nobis ob operas fideles probatum sine litteris nostris dimittere, non quod existimaremus, illum nostra commendatione egere: sed vt Beroo, cui persuasum erat, intercessionem nostram magno sibi adiumento futuram esse, obsequeremur, et pariter certiorem D. V. redderemus, si forte aliquando accideret, vt haereditas cuipiam suorum subditorum in nostris ditionibus obueniat: nos bonorum possessionem legitimis successoribus nequaquam negaturos esse. Quare a D. V. petimus, vt ea faciat Petri Beroi caussa, quae sua amplitudo et iustitia postulat: id quoque perficiat, vt intelligat Berous, nobis et negotium eius curae, et diligenter id D. V. commendatum fuisse. Hoc Dil. V. etiam atque etiam rogamus, quam felicissime valere cupimus. Datae Dresdae Non. Aug. Anno LXXX.

---

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Peifer_epistolae.xml.
