# Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.61

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae, CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., LXX. DOMINO CAROLO EMANVELI DVCI SABAVDIAE.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.61

Andreas Pauli ad Ducem Sabaudiae ablegabatur, vt quaedam Electoris nomine ibi conficeret: has igitur litteras tanquam testes commissi negotii adfert. QVod eo casu, quo nos grauissime adflicti sumus, officium praestare coram non possimus, id Dil. V. per nobilem et clarissimum consiliarium nostrum, et fidelem nobis dilectum, dominum Andream Pauli, repraesentandum esse censuimus: quem ad Dil. V. hoc tempore mittimus, vt id, quod praesentes de rebus huc pertinentibus coram communicassemus inter nos, ille nostris verbis explicet, et quanti nos Dil. V. faciamus, declaret, et quae a nobis praeterea in mandatis habet, expediat. Huic itaque vt Dil. V. ad se faciles aditus praebeat, eaque omnia, quae nostro eidem exponet nomine pluribus, perinde, ac si ex nobis coram audiret, interpretetur, habeat et accipiat, maiorem in modum amanter Dil. V. rogamus: quam recte valere, et felici rerum successu perpetuo frui optamus ex animo. Dresdae VI. Cal. Februarii Anno LXXXI.

---

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Peifer_epistolae.xml.
