# Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.66

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae, CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., LXXV. AVGVSTVS DVCI SABAVDIAE.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.66

Princeps Finalii per Augusti intercessionem consecutus fuerat, offensae, quam apud Phil. Eman. contraxerat, condonationem: proinde gratias hic agit Elector pro hac beneuolentia alii per suam commendationem tributa, et deinde reliqua omnia ad hanc caussam plenissime perficiendam, Marchionique maxime necessaria quam optime commendat, et suadet. COnuenit hic nos Illustrissimus Princeps Dux Alphonsus Princeps Finalii, atque Dil. V. mirificas apud nos gratias egit, quod litteras nostras pro illo scriptas praecipuum aliquod pondus habuisse diceret; et decreto interposito omnem sibi offensam, quam apud diuum Dil. V. parentem contraxerat, penitus condonatam esse praedicaret: seque paratissimum esse ostenderet, ea omnia gratissimo animo praestare, quae patronum a beneficiario cliente postulare par est. Fuit nobis id tam iucundum, vt officio nostro defuisse videremur, nisi Dil. V. voluptatis huius, quam ex gratulatione Domini Marchionis sentiebamus, participem fecissemus, ac pariter ostendissemus beneficium Dil. V. optime positum fuisse collatum in virum Principem, quem et animo, et re ipsa gratissimum atque memorem esse experti essemus. Nunc igitur non modo ex commendatione nostra priore nihil remittimus; sed eo quoque vehementius a Dil. V. omni studio atque cura contendimus, vt reliquum huius negotii, pro quo aeque ac si res nostra ageretur, laboramus, ex voto Domini Marchionis plane expediat ac primam quidem procuratori fisci sui mandet, si quam ante id tempus Domino Marchioni actionem intulit, eam deinceps penitus aboleri iubeat, neque reum hoc nomine amplius omnino peragat. Deinde, vt Dil. V. Domino Marchioni bona omnia, quae maiores ipsius a Serenissimis Sabaudiae Ducibus iure beneficiario acceperunt, absque vlla diminutione beneuole concedat: et horum vniuersorum inuestituram, vt vocant, per mandatarium suum petenti benigne tribuat, eaque de re diplomata ad exemplum inuestiturae veteris absque mutatione prioribus plane conformia expediri, iisque priuilegia avita pari cum vetustis tenore inseri et dari iubeat: et ne singula enumeremus, totum denique Marchionem, tanquam vnum de familia nostra commendatum sibi habeat, omnique eo fauore, et beneuolentia, qua nos prosequitur, amplecti et in numero suorum habere dignetur. Idque vt Dil. V. plane faciat, tanto nos studio etiam atque etiam rogamus, vt maiore non possimus. Confirmabit profecto Dil. V. amplissime clientelas a maioribus suis acceptas, et non tantum Dominum Marchionem cognoscet in Dil. V. officio et fide esse singulari, sed nos quoque obligabit arctissime praesertim, si ex litteris Dil. V. cognouerimus, commendationem hanc nostram Domino Marchioni profuisse plurimum. Bene valeat Dil. V. cui nos omnium rerum felicissimos successus ex animo optamus. Augustae Vindel. V. Non. Iul. Anno LXXXIII.

---

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Peifer_epistolae.xml.
