# Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.69

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae, CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., LXXVIII. IDEM EIDEM.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.69

Hae litterae magnum parentum desiderium significant, quod tamen solatio plane egregio leuatur. Deinde amorem vtriusque parentis depraedicant; tandem optat Chistianus vt recens natus haeres ad familiae gloriam adolescat. CVm more humano miras fortunae vices nos experiri paucis mensibus Deus T. O. M. voluerit: nihil quidem in dolore nostro, quem ex vtriusque Parentis obitu summum accepimus, nos aeque confirmauit, atque vox illa diuina, qua omnes, qui vnice filii Dei merito firma fiducia adhaerentes ex hac vita discedunt, perpetuo deinceps beati pronunciantur. Etsi enim pro nostra erga beatos parentes nostros pietate et amore naturaliter insito casus isti acerbissimi non parum nos adflixerunt: tamen cum exploratum nobis sit, pie et christiane vtrumque obdormiuisse, cogitatione ita erigimur, vt voluntatem nostram ad nutum diuinum, quoad eius per humanae naturae imbecillitatem fieri potest, accommodemus. Atque haec eadem Dil. V. adscribenda esse existimemus, quod ex litteris eius non leue beati parentis nostri desiderium eluceat. Ac scimus profecto illum, dum vixit, Dil. V. quondam patrem piae memoriae, coluisse vt amicum, et amasse vt fratrem: atque hoc e rebus tandem humanis exempto, omnem suum deinceps in Dil. V. tanquam in filium amorem et transtulisse et ad extremum vsque spiritum conseruasse constantissime. Vnde nobis quoque elaborandum est, vt omnes intelligant, beneuolentiae huius erga Serenissimam familiam Sabaudicam perpetuum studium a diuo nostro parente quasi per manus traditam, magnae curae esse. Quamobrem omnibus Dil. V. rebus ita adficimur, ac si nostrae essent: laetamurque inprimis Dil. V. eleganti filiolo ex regiae stirpis coniuge auctam esse, eidemque felicitatem hanc toto pectore gratulamur. Deinde vero Deo auctori vitae gratias agimus, pariterque votis exoptamus ardentibus, vt recens natus Princeps in auitas virtutes adolescat, ac porro diutissime superstes et longaeuus sit, vt rem olim Sabaudicam non modo in pace et otio felicissime administrare; verum etiam Serenissimam gentem vestram in sempiternam Sabaudici nominis gloriam progenie perpetua propagare possit. Idque vt plane ita ratum et fixum sit, faxit Deus aeternus: cuius clementissimae protectioni D. V. cum lectissima couiuge et filio dulcissimo fideliter et amanter commendamus. Chemnitii Non Mai. LXXXVI.

---

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Peifer_epistolae.xml.
