Latin
CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., XVI ANNA ELISABETHAE ANG. REGINAE.
David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.7.4
Unproofread scanNot analysed yet
Et quamuis S. eius R. nullam iniuriam accipere posse existimet in negotio eiusmodi, quod ob pietatem Christianam suscipitur: tamen Ill. eius Cels. curae erit, vt S. Angl. Regina cognoscat, qua in omnibus officiis tuendis erga S. eius R. obseruantia et constantia fuerit. Atque hoc extremum magis, vt augeat Regiam erga se beneuolentiam, addendum esse censuit, quam quod quicquam agi aut fieri putaret, quod ad imminutionem honoris pertineat. Quae omnia, vt clarissimus et ornatissimus Dom. legatus S. A. Reginae pluribus etiam verbis declaret, eidemque ab Ill. Sax. D. Electrice obsequia in omni officiorum genere paratissima ostendat, Ill. eius Cels. benignissime petit. Dipoldisvvaldae VIII. Id. Nou. LXXVII.