# Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.70

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae, CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., LXXIX. PETRO BIZARO.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.70

Bizarus Augusta a senatu exire iussus, nunc etiam veniam ab Augusto impetrat. INtelleximus ex litteris tuis a senatu Augustano mutandi loci necessitatem tibi adferri. Id autem, cum iuxta leges municipales fieri oportere prohibeatur, non equidem magnopere laborandum nobis existimamus, vt diutius tibi Augusta haerere liceat, cum alibi aeque bene et commode esse possis. Quamobrem, libenter permittimus, vt te vel Coloniam Agripinam, vel alium in locum conferas, vnde tuae litterae non minus recte, atque hactenus factum est, ad nos perferri possint. Quod te scire hoc tempore voluimus. Misenae prid. Cal. Aug. LXXIV.

---

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Peifer_epistolae.xml.
