# Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.71

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae, CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., LXXX. Fideli nostro dilecto SEBASTIANO AMBROSIO.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.71

Augusto probatur Sebast. Ambrosii institum litterarum de rebus nouis missarum, idque pecunia subleuare studet. PRobatur nobis diligentia et tua assiduitas in transmittendis litteris, quae de statu rerum Italiae, Hispaniae, et ceterarum orbis partium singulis octo diebus Venetias perferuntur. Quam consuetudinem, cum etiam deinceps seruaturum te esse contendas, in iis litteris, quas nuper X. die Mens. Septembr. Venetiis ad nos dedisti, existimauimus, petitionis tuae rationem habendam esse. Mandauimus itaque praefecto aerarii nostri Ioanni Harro, vt quinquaginta taleros per eum tibi annumerari curet, qui has litteras nostras tibi est redditurus. Quod, vt scires, significari tibi voluimus. Anneb, prid. Cal. Nouembr. LXXIV.

---

David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Peifer_epistolae.xml.
