Latin
CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., LXXXII. HVBERTO LANGVETO.
David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.73
Unproofread scanNot analysed yet
Consentit hisce litteris Augustus in Huberti ad mercatum Francof. iter. ETsi te neque diu neque saepe ab aula Imperatoria abesse cupimus tamen, cum et Imperator hoc tempore Viennae se moueat, et ex litteris tuis intelligamus, rei tuae familiaris rationes omnino exigere, vt ad mercatum pro Francofurti ad Moenum esse possis, petitioni tuae benigne annuimus, ac permittimus, vt Francofurtum te conferas et negotia tua illic expedias. Curabis autem, vt quamprimum, et quoad eius fieri potest expeditissime in locum et stationem tuam redeas, ac, vt hactenus a te fit, officium tuum facias. Anneb. Non. Febr. LXXV.